pronađen 8600 Rezultati za: Dom
dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon (Liber Deuteronomii 3, 2)
tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum ejus percussimusque eos usque ad internicionem (Liber Deuteronomii 3, 3)
præcepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti (Liber Deuteronomii 3, 18)
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Jordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis (Liber Deuteronomii 3, 20)
Josue quoque in tempore illo præcepi dicens oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quæ transiturus es (Liber Deuteronomii 3, 21)
ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis (Liber Deuteronomii 3, 22)
precatusque sum Dominum in tempore illo dicens (Liber Deuteronomii 3, 23)
Domine Deus tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in cælo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuæ (Liber Deuteronomii 3, 24)
iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me (Liber Deuteronomii 3, 26)
et nunc Israël audi præcepta et judicia quæ ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis (Liber Deuteronomii 4, 1)
non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis (Liber Deuteronomii 4, 2)
oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri (Liber Deuteronomii 4, 3)