pronađen 1359 Rezultati za: Dixit
et respondens Jesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant (Evangelium secundum Lucam 6, 3)
et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus ejus (Evangelium secundum Lucam 6, 10)
quo audito Jesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israël tantam fidem inveni (Evangelium secundum Lucam 7, 9)
quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere (Evangelium secundum Lucam 7, 13)
et respondens dixit illis euntes nuntiate Johanni quæ vidistis et audistis quia cæci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur (Evangelium secundum Lucam 7, 22)
et respondens Jesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic (Evangelium secundum Lucam 7, 40)
respondens Simon dixit æstimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte judicasti (Evangelium secundum Lucam 7, 43)
et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti hæc autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit (Evangelium secundum Lucam 7, 44)
dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata (Evangelium secundum Lucam 7, 48)
dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace (Evangelium secundum Lucam 7, 50)
cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem (Evangelium secundum Lucam 8, 4)
quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant (Evangelium secundum Lucam 8, 10)