Mosaico decorativo

pronađen 891 Rezultati za: Dio

  • ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 34, 24)

  • et implebo montes ejus occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent (Prophetia Ezechielis 35, 8)

  • propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam juxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te judicavero (Prophetia Ezechielis 35, 11)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et ejecerunt eam ut vastarent (Prophetia Ezechielis 36, 5)

  • et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis (Prophetia Ezechielis 36, 23)

  • et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum (Prophetia Ezechielis 36, 26)

  • et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in præceptis meis ambuletis et judicia mea custodiatis et operemini (Prophetia Ezechielis 36, 27)

  • et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra (Prophetia Ezechielis 36, 31)

  • facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus (Prophetia Ezechielis 37, 1)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam (Prophetia Ezechielis 37, 21)

  • et percutiam illis fœdus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 26)

  • et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 28)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina