pronađen 891 Rezultati za: Dio
dic ad eos hæc dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israël quæ est in medio eorum (Prophetia Ezechielis 12, 10)
et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies ejus operietur ut non videat oculo terram (Prophetia Ezechielis 12, 12)
et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 12, 16)
non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël (Prophetia Ezechielis 12, 24)
et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adæquabo eum terræ et revelabitur fundamentum ejus et cadet et consumetur in medio ejus et scietis quia ego sum Dominus (Prophetia Ezechielis 13, 14)
et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 14, 8)
et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de medio populi mei Israël (Prophetia Ezechielis 14, 9)
et si fuerint tres viri isti in medio ejus Nœ Danihel et Job ipsi justitia sua liberabunt animas suas ait Dominus exercituum (Prophetia Ezechielis 14, 14)
vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio transi per terram et interfecero de ea hominem et jumentum (Prophetia Ezechielis 14, 17)
et tres viri isti fuerint in medio ejus vivo ego dicit Dominus Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli liberabuntur (Prophetia Ezechielis 14, 18)
et Nœ et Danihel et Job fuerint in medio ejus vivo ego dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas (Prophetia Ezechielis 14, 20)
quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ et excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium (Prophetia Ezechielis 16, 31)