pronađen 2397 Rezultati za: Dies Domini
locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)
mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Joram frater ejus pro eo anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ non enim habebat filium (Liber II Regum 1, 17)
dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quærere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et projecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere (Liber II Regum 2, 16)
qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros (Liber II Regum 2, 24)
et ait Josaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israël est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliæ (Liber II Regum 3, 11)
et ait Josaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israël et Josaphat et rex Edom (Liber II Regum 3, 12)
nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait (Liber II Regum 3, 15)
parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra (Liber II Regum 3, 18)
facta est autem quædam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quæ tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem (Liber II Regum 4, 8)
facta est igitur dies quædam et veniens devertit in cenaculum et requievit ibi (Liber II Regum 4, 11)
crevit autem puer et cum esset quædam dies et egressus isset ad patrem suum ad messores (Liber II Regum 4, 18)
posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit juxta verbum Domini (Liber II Regum 4, 44)