pronađen 2397 Rezultati za: Dies Domini
quia de Hierusalem exibunt reliquiæ et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud (Liber Isaiae 37, 32)
egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum (Liber Isaiae 37, 36)
et factum est verbum Domini ad Isajam dicens (Liber Isaiae 38, 4)
vade et dic Ezechiæ hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)
Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini (Liber Isaiae 38, 20)
et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini (Liber Isaiae 38, 22)
et dixit Isajas ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum (Liber Isaiae 39, 5)
ecce dies venient et auferentur omnia quæ in domo tua sunt et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus (Liber Isaiae 39, 6)
et dixit Ezechias ad Isajam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis (Liber Isaiae 39, 8)
loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia ejus dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis (Liber Isaiae 40, 2)
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri (Liber Isaiae 40, 3)
et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est (Liber Isaiae 40, 5)