pronađen 1265 Rezultati za: Dia
Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo (Actus Apostolorum 10, 38)
in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terræ et bestias et reptilia et volatilia cæli (Actus Apostolorum 11, 6)
transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quæ ducit ad civitatem quæ ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo (Actus Apostolorum 12, 10)
dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis justitiæ non desinis subvertere vias Domini rectas (Actus Apostolorum 13, 10)
qui vero increduli fuerunt Judæi suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres (Actus Apostolorum 14, 2)
transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam (Actus Apostolorum 14, 23)
et quædam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo (Actus Apostolorum 16, 14)
media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant (Actus Apostolorum 16, 25)
exeuntes autem de carcere introjerunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt (Actus Apostolorum 16, 40)
Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens ædes argenteas Dianæ præstabat artificibus non modicum quæstum (Actus Apostolorum 19, 24)
non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnæ deæ Dianæ templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet majestas ejus quam tota Asia et orbis colit (Actus Apostolorum 19, 27)
his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum (Actus Apostolorum 19, 28)