pronađen 1265 Rezultati za: Dia
sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis ejus et custodiamus mandata ejus et cærimonias et judicia quæcumque mandavit patribus nostris (Liber I Regum 8, 58)
sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata ejus sicut et hodie (Liber I Regum 8, 61)
super sermonibus tuis et super sapientia tua et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit major est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi (Liber I Regum 10, 7)
cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introjerunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit (Liber I Regum 11, 18)
responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuæ non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto (Liber I Regum 13, 8)
sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem projecisti post corpus tuum (Liber I Regum 14, 9)
insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quæ est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon (Liber I Regum 15, 27)
reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum ejus et tyrannidis nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 20)
tunc divisus est populus Israël in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri (Liber I Regum 16, 21)
quæ respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur (Liber I Regum 17, 12)
vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suæ Abdias autem timebat Dominum valde (Liber I Regum 18, 3)
dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus jumenta intereant (Liber I Regum 18, 5)