pronađen 2378 Rezultati za: Deus Verbum
et factum est verbum Domini ad me dicens (Liber Ieremiae 24, 4)
hæc dicit Dominus Deus Israël sicut ficus hæ bonæ sic cognoscam transmigrationem Juda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum (Liber Ieremiae 24, 5)
verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Judæ in anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis (Liber Ieremiae 25, 1)
a tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda usque ad diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis (Liber Ieremiae 25, 3)
quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israël sume calicem vini furoris hujus de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te (Liber Ieremiae 25, 15)
et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos (Liber Ieremiae 25, 27)
in principio regis Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum istud a Domino dicens (Liber Ieremiae 26, 1)
hæc dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Juda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum (Liber Ieremiae 26, 2)
in principio regni Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens (Liber Ieremiae 27, 1)
et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël hæc dicetis ad dominos vestros (Liber Ieremiae 27, 4)
et si prophetæ sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Juda et in Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 27, 18)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad vasa quæ derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Juda et Hierusalem (Liber Ieremiae 27, 21)