pronađen 2378 Rezultati za: Deus Verbum
et dixit Isajas ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum (Liber Isaiae 39, 5)
et dixit Ezechias ad Isajam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis (Liber Isaiae 39, 8)
consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester (Liber Isaiae 40, 1)
exsiccatum est fænum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in æternum (Liber Isaiae 40, 8)
super montem excelsum ascende tu quæ evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quæ evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Judæ ecce Deus vester (Liber Isaiae 40, 9)
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium ejus dominabitur ecce merces ejus cum eo et opus illius coram eo (Liber Isaiae 40, 10)
numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terræ non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiæ ejus (Liber Isaiae 40, 28)
ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera justi mei (Liber Isaiae 41, 10)
quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te (Liber Isaiae 41, 13)
egeni et pauperes quærunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israël non derelinquam eos (Liber Isaiae 41, 17)
et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum (Liber Isaiae 41, 28)
hæc dicit Dominus Deus creans cælos et extendens eos firmans terram et quæ germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam (Liber Isaiae 42, 5)