pronađen 3943 Rezultati za: Deus Israel
videte quod ego sim solus et non sit alius deus præter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere (Liber Deuteronomii 32, 39)
conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israël (Liber Deuteronomii 32, 45)
ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israël obtinendam et morere in monte (Liber Deuteronomii 32, 49)
quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israël (Liber Deuteronomii 32, 51)
e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israël (Liber Deuteronomii 32, 52)
hæc est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israël ante mortem suam (Liber Deuteronomii 33, 1)
erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israël (Liber Deuteronomii 33, 5)
judicia tua o Jacob et legem tuam o Israël ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum (Liber Deuteronomii 33, 10)
et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit justitias Domini et judicium suum cum Israël (Liber Deuteronomii 33, 21)
non est alius ut Deus rectissimi ascensor cæli auxiliator tuus magnificentia ejus discurrunt nubes (Liber Deuteronomii 33, 26)
habitabit Israël confidenter et solus oculus Jacob in terra frumenti et vini cælique caligabunt rore (Liber Deuteronomii 33, 28)
beatus tu Israël quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriæ tuæ negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis (Liber Deuteronomii 33, 29)