pronađen 3943 Rezultati za: Deus Israel
hæc dicit Dominus Deus lætante universa terra in solitudinem te redigam (Prophetia Ezechielis 35, 14)
sicuti gavisus es super hereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 35, 15)
tu autem fili hominis propheta super montes Israël et dices montes Israël audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 36, 1)
hæc dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternæ in hereditatem datæ sunt nobis (Prophetia Ezechielis 36, 2)
propterea vaticinare et dic hæc dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguæ et obprobrium populi (Prophetia Ezechielis 36, 3)
propterea montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum (Prophetia Ezechielis 36, 4)
propterea hæc dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et ejecerunt eam ut vastarent (Prophetia Ezechielis 36, 5)
idcirco vaticinare super humum Israël et dices montibus et collibus jugis et vallibus hæc dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis (Prophetia Ezechielis 36, 6)
idcirco hæc dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quæ in circuitu vestro sunt ipsæ confusionem suam portent (Prophetia Ezechielis 36, 7)
vos autem montes Israël ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israël prope est enim ut veniat (Prophetia Ezechielis 36, 8)
et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israël et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur (Prophetia Ezechielis 36, 10)
et adducam super vos homines populum meum Israël et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis (Prophetia Ezechielis 36, 12)