Mosaico decorativo

pronađen 3943 Rezultati za: Deus Israel

  • et habitabunt in ea securi et ædificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus eorum (Prophetia Ezechielis 28, 26)

  • loquere et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Ægypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum (Prophetia Ezechielis 29, 3)

  • et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus pro eo quod fuisti baculus harundineus domui Israël (Prophetia Ezechielis 29, 6)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego adducam super te gladium et interficiam de te hominem et jumentum (Prophetia Ezechielis 29, 8)

  • quia hæc dicit Dominus Deus post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerunt (Prophetia Ezechielis 29, 13)

  • neque erunt ultra domui Israël in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 29, 16)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti et accipiet multitudinem ejus et deprædabitur manubias ejus et diripiet spolia ejus et erit merces exercitui illius (Prophetia Ezechielis 29, 19)

  • et operi pro quo servivit adversum eam dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 29, 20)

  • in die illo pullulabit cornu domui Israël et tibi dabo apertum os in medio eorum et scient quoniam ego Dominus (Prophetia Ezechielis 29, 21)

  • fili hominis propheta et dic hæc dicit Dominus Deus ululate væ væ diei (Prophetia Ezechielis 30, 2)

  • hæc dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Ægyptum et destruetur superbia imperii ejus a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum (Prophetia Ezechielis 30, 6)

  • hæc dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Ægypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis (Prophetia Ezechielis 30, 10)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina