Mosaico decorativo

pronađen 3943 Rezultati za: Deus Israel

  • idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quæ audivimus auribus nostris (Liber II Samuelis 7, 22)

  • quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto gentem et deum ejus (Liber II Samuelis 7, 23)

  • et firmasti tibi populum tuum Israël in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum (Liber II Samuelis 7, 24)

  • nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum ejus suscita in sempiternum et fac sicut locutus es (Liber II Samuelis 7, 25)

  • et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israël et domus servi tui David erit stabilita coram Domino (Liber II Samuelis 7, 26)

  • quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui dicens domum ædificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac (Liber II Samuelis 7, 27)

  • nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona hæc (Liber II Samuelis 7, 28)

  • incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum (Liber II Samuelis 7, 29)

  • et regnavit David super omnem Israël faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo (Liber II Samuelis 8, 15)

  • videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prœlium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israël et instruxit aciem contra Syrum (Liber II Samuelis 10, 9)

  • videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël congregati sunt pariter (Liber II Samuelis 10, 15)

  • fugeruntque Syri a facie Israël et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiæ percussit qui statim mortuus est (Liber II Samuelis 10, 18)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina