pronađen 1955 Rezultati za: Deus Est Nobiscum
audivi murmurationes filiorum Israël loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester (Liber Exodus 16, 12)
cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto (Liber Exodus 18, 1)
alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis (Liber Exodus 18, 4)
narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Deus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus (Liber Exodus 18, 8)
sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent ut referas quæ dicuntur ad eum (Liber Exodus 18, 19)
ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Exodus 20, 2)
non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me (Liber Exodus 20, 5)
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)
stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (Liber Exodus 20, 21)
qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu ejus constituam tibi locum quo fugere debeat (Liber Exodus 21, 13)
et habitabo in medio filiorum Israël eroque eis Deus (Liber Exodus 29, 45)