pronađen 1892 Rezultati za: Deus Anaque
Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de Terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc peccavimus, iniquitatem fecimus. (Prophetia Danielis 9, 15)
Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui, et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. (Prophetia Danielis 9, 17)
Inclina Deus meus aurem tuam, et audi aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis (Prophetia Danielis 9, 18)
Exaudi Domine, placare Domine attende et fac ne moreris propter temetipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum. (Prophetia Danielis 9, 19)
Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, (Prophetia Danielis 13, 42)
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)
Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? (Prophetia Danielis 14, 5)
Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)
Dixitque Daniel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens iste autem non est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 24)
Et clamavit Habacuc, dicens Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. (Prophetia Danielis 14, 36)
Et ait Daniel Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te. (Prophetia Danielis 14, 37)
Et exclamavit voce magna rex, dicens Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 40)