pronađen 1892 Rezultati za: Deus Anaque
et effudi super eos indignationem meam in igne iræ meæ consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 22, 31)
propterea Ooliba hæc dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu (Prophetia Ezechielis 23, 22)
quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua (Prophetia Ezechielis 23, 28)
hæc dicit Dominus Deus calicem sororis tuæ bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quæ es capacissima (Prophetia Ezechielis 23, 32)
et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta ejus devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 23, 34)
propterea hæc dicit Dominus Deus quia oblita es mei et projecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas (Prophetia Ezechielis 23, 35)
hæc enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam (Prophetia Ezechielis 23, 46)
et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 23, 49)
et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam (Prophetia Ezechielis 24, 3)
propterea hæc dicit Dominus Deus væ civitati sanguinum ollæ cujus rubigo in ea est et rubigo ejus non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors (Prophetia Ezechielis 24, 6)
propterea hæc dicit Dominus Deus væ civitati sanguinum cujus ego grandem faciam pyram (Prophetia Ezechielis 24, 9)
loquere domui Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiæ quas reliquistis gladio cadent (Prophetia Ezechielis 24, 21)