pronađen 1087 Rezultati za: Deo
Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur (Epistula ad Hebraeos 11, 40)
ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen (Epistula ad Hebraeos 12, 1)
itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia (Epistula ad Hebraeos 12, 28)
per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini ejus (Epistula ad Hebraeos 13, 15)
si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei (Epistula Iacobi 1, 5)
nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat (Epistula Iacobi 1, 13)
et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam et amicus Dei appellatus est (Epistula Iacobi 2, 23)
subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis (Epistula Iacobi 4, 7)
qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo (Epistula I Petri 1, 21)
ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum (Epistula I Petri 2, 4)
et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum (Epistula I Petri 2, 5)
sic enim aliquando et sanctæ mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectæ propriis viris (Epistula I Petri 3, 5)