pronađen 1087 Rezultati za: Deo

  • nec est alia natio tam grandis quæ habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris (Liber Deuteronomii 4, 7)

  • diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos (Liber Deuteronomii 4, 10)

  • si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis (Liber Deuteronomii 4, 25)

  • scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deorsum et non sit alius (Liber Deuteronomii 4, 39)

  • non habebis deos alienos in conspectu meo (Liber Deuteronomii 5, 7)

  • non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quæ in cælo sunt desuper et quæ in terra deorsum et quæ versantur in aquis sub terra (Liber Deuteronomii 5, 8)

  • ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam vocem ejus audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo (Liber Deuteronomii 5, 24)

  • non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quæ in circuitu vestro sunt (Liber Deuteronomii 6, 14)

  • eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis (Liber Deuteronomii 6, 25)

  • quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram (Liber Deuteronomii 7, 6)

  • ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi (Liber Deuteronomii 8, 10)

  • sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas (Liber Deuteronomii 8, 19)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina