Mosaico decorativo

pronađen 1087 Rezultati za: Deo

  • ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in cælo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui (Liber Ecclesiastes 5, 1)

  • si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde (Liber Ecclesiastes 5, 3)

  • et inveni amariorem morte mulierem quæ laqueus venatorum est et sagena cor ejus vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa (Liber Ecclesiastes 7, 27)

  • vade ergo et comede in lætitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua (Liber Ecclesiastes 9, 7)

  • positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum (Liber Ecclesiastes 10, 6)

  • fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulæ dilexerunt te (Canticum Canticorum 1, 2)

  • quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ ut inveniam te foris et deosculer et jam me nemo despiciat (Canticum Canticorum 8, 1)

  • perversæ enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes (Liber Sapientiae 1, 3)

  • placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est (Liber Sapientiae 4, 10)

  • placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia (Liber Sapientiae 4, 14)

  • ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos (Liber Sapientiae 5, 17)

  • incorruptio autem facit esse proximum Deo (Liber Sapientiae 6, 20)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina