pronađen 1087 Rezultati za: Deo
tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen ejus Abraham (Liber Nehemiae 9, 7)
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo (Liber Nehemiae 12, 45)
et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens (Liber Nehemiae 13, 25)
numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israël et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenæ (Liber Nehemiae 13, 26)
numquid et nos inobœdientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas (Liber Nehemiae 13, 27)
hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus sicut et sancti Job (Liber Thobis 2, 12)
sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ (Liber Thobis 2, 14)
fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam (Liber Thobis 4, 12)
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum (Liber Thobis 4, 22)
et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen cæli non video (Liber Thobis 5, 12)
cui ait juvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris (Liber Thobis 5, 13)
et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam (Liber Thobis 7, 14)