pronađen 1087 Rezultati za: Deo
corroboratusque est Joatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 27, 6)
insuper filios Juda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro (Liber II Paralipomenon 28, 10)
cluserunt ostia quæ erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël (Liber II Paralipomenon 29, 7)
nunc igitur placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël et avertat a nobis furorem iræ suæ (Liber II Paralipomenon 29, 10)
misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israël (Liber II Paralipomenon 30, 1)
et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israël in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est (Liber II Paralipomenon 30, 5)
nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis (Liber II Paralipomenon 30, 7)
nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris ejus (Liber II Paralipomenon 30, 8)
sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt acervos plurimos (Liber II Paralipomenon 31, 6)
fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 31, 20)
locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terræ opera manuum hominum (Liber II Paralipomenon 32, 19)
qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit pænitentiam valde coram Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 33, 12)