pronađen 1538 Rezultati za: Dei
et venient Chaldei prœliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me (Liber Ieremiae 32, 29)
venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum (Liber Ieremiae 33, 5)
et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas (Liber Ieremiae 34, 11)
et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliæ hominis Dei quod erat juxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiæ filii Sellum qui erat custos vestibuli (Liber Ieremiae 35, 4)
Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem (Liber Ieremiae 37, 4)
et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni (Liber Ieremiae 37, 7)
hæc dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt (Liber Ieremiae 37, 8)
domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt (Liber Ieremiae 39, 8)
et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (Liber Ieremiae 40, 9)
decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismaël noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis (Liber Ieremiae 41, 8)
et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus (Liber Ieremiae 42, 5)
sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te obœdiemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 42, 6)