pronađen 1538 Rezultati za: Dei
generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam (Liber Sapientiae 8, 3)
doctrix est enim disciplinæ Dei et electrix operum illius (Liber Sapientiae 8, 4)
quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus (Liber Sapientiae 9, 13)
hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius (Liber Sapientiae 10, 10)
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quæ tibi omnium carior est terra (Liber Sapientiae 12, 7)
qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei judicium experti sunt (Liber Sapientiae 12, 26)
vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quæ videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex (Liber Sapientiae 13, 1)
propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium (Liber Sapientiae 14, 11)
deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta (Liber Sapientiae 14, 16)
et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiæ bello tot et tam magna mala pacem appellant (Liber Sapientiae 14, 22)
sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem ejus (Liber Sapientiae 15, 19)
quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quæ ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem (Liber Sapientiae 16, 18)