pronađen 965 Rezultati za: David
et inposuerunt eum servi ejus super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 9, 28)
qui dedit eis hastas et arma regis David quæ erant in domo Domini (Liber II Regum 11, 10)
Jozachar namque filius Semath et Jozabad filius Somer servi ejus percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius ejus pro eo (Liber II Regum 12, 21)
et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater ejus juxta omnia quæ fecit Joas pater suus fecit (Liber II Regum 14, 3)
et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 14, 20)
et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David et regnavit Joatham filius ejus pro eo (Liber II Regum 15, 7)
et dormivit Joatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius ejus pro eo (Liber II Regum 15, 38)
viginti annorum erat Ahaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus (Liber II Regum 16, 2)
dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius ejus pro eo (Liber II Regum 16, 20)
ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israël a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum (Liber II Regum 17, 21)
fecitque quod erat bonum coram Domino juxta omnia quæ fecerat David pater suus (Liber II Regum 18, 3)
protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 19, 34)
