pronađen 3276 Rezultati za: Cor
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim hæc quæ nostis ignorat (Liber Iob 12, 3)
qui inmutat cor principum populi terræ et decipit eos ut frustra incedant per invium (Liber Iob 12, 24)
audite ergo correptiones meas et judicium labiorum meorum adtendite (Liber Iob 13, 6)
quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei (Liber Iob 14, 13)
quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo (Liber Iob 15, 4)
quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos (Liber Iob 15, 12)
saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum (Liber Iob 16, 16)
cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur (Liber Iob 17, 4)
posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis (Liber Iob 17, 6)
dies mei transierunt cogitationes meæ dissipatæ sunt torquentes cor meum (Liber Iob 17, 11)
quare reputati sumus ut jumenta et sorduimus coram vobis (Liber Iob 18, 3)
spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo (Liber Iob 19, 9)