Mosaico decorativo

pronađen 3276 Rezultati za: Cor

  • sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus his qui diligunt illum (Epistula I ad Corinthios 2, 9)

  • itaque nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo (Epistula I ad Corinthios 4, 5)

  • ego quidem absens corpore præsens autem spiritu jam judicavi ut præsens eum qui sic operatus est (Epistula I ad Corinthios 5, 3)

  • non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit (Epistula I ad Corinthios 5, 6)

  • esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et hæc destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori (Epistula I ad Corinthios 6, 13)

  • nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit (Epistula I ad Corinthios 6, 15)

  • an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una (Epistula I ad Corinthios 6, 16)

  • fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat (Epistula I ad Corinthios 6, 18)

  • empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro (Epistula I ad Corinthios 6, 20)

  • mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier (Epistula I ad Corinthios 7, 4)

  • de virginibus autem præceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis (Epistula I ad Corinthios 7, 25)

  • et mulier innupta et virgo cogitat quæ Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quæ autem nupta est cogitat quæ sunt mundi quomodo placeat viro (Epistula I ad Corinthios 7, 34)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina