pronađen 3276 Rezultati za: Cor
factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Judæorum et loquerentur ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo (Actus Apostolorum 14, 1)
sacerdos quoque Jovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante januas adferens cum populis volebat sacrificare (Actus Apostolorum 14, 12)
et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de cælo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et lætitia corda vestra (Actus Apostolorum 14, 16)
et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis (Actus Apostolorum 15, 8)
et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum (Actus Apostolorum 15, 9)
et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est (Actus Apostolorum 15, 15)
et quædam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo (Actus Apostolorum 16, 14)
post hæc egressus ab Athenis venit Corinthum (Actus Apostolorum 18, 1)
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur (Actus Apostolorum 18, 8)
factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos (Actus Apostolorum 19, 1)
cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni (Actus Apostolorum 19, 9)
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur (Actus Apostolorum 19, 12)