pronađen 3276 Rezultati za: Cor
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)
ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam jam mœchatus est eam in corde suo (Evangelium secundum Matthaeum 5, 28)
quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)
et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)
adtendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)
ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 21)
lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit (Evangelium secundum Matthaeum 6, 22)
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt tenebræ quantæ erunt (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
ideo dico vobis ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)
erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens (Evangelium secundum Matthaeum 8, 30)
dæmones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 31)
et cum vidisset Jesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 9, 4)