pronađen 3276 Rezultati za: Cor
fili hominis domus Israël habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis juxta inmunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me (Prophetia Ezechielis 36, 17)
et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis (Prophetia Ezechielis 36, 23)
et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum (Prophetia Ezechielis 36, 26)
et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra (Prophetia Ezechielis 36, 31)
hæc dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam (Prophetia Ezechielis 38, 10)
et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres cæli et bestiæ agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terræ et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet (Prophetia Ezechielis 38, 20)
carnes fortium comedetis et sanguinem principum terræ bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque altilium et pingujum omnium (Prophetia Ezechielis 39, 18)
et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum (Prophetia Ezechielis 39, 27)
et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quæ tu vides domui Israël (Prophetia Ezechielis 40, 4)
altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo ejus duo cubitorum et anguli ejus et longitudo ejus et parietes ejus lignei et locutus est ad me hæc est mensa coram Domino (Prophetia Ezechielis 41, 22)
ipse autem arihel quattuor cubitorum et ab arihel usque sursum cornua quattuor (Prophetia Ezechielis 43, 15)
et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis ejus et corona in circuitu ejus dimidii cubitus et sinus ejus unius cubiti per circuitum gradus autem ejus versi ad orientem (Prophetia Ezechielis 43, 17)