pronađen 55 Rezultati za: Clamavit
et clamavit in auribus meis voce magna dicens adpropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua (Prophetia Ezechielis 9, 1)
Clamavit fortiter, et sic ait Succidite arborem, et præcidite ramos eius excutite folia eius, et dispergite fructus eius fugiant bestiæ, quæ subter eam sunt, et volucres de ramis eius. (Prophetia Danielis 4, 11)
Et audivi vocem viri inter Ulai et clamavit, et ait Gabriel fac intelligere istum visionem. (Prophetia Danielis 8, 16)
Et clamavit Habacuc, dicens Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. (Prophetia Danielis 14, 36)
et cœpit Jona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur (Prophetia Ionae 3, 4)
et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum ejus dicens homines et jumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant (Prophetia Ionae 3, 7)
videns vero ventum validum timuit et cum cœpisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac (Evangelium secundum Matthaeum 14, 30)
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a dæmonio vexatur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
ipse autem tenens manum ejus clamavit dicens puella surge (Evangelium secundum Lucam 8, 54)
et clamavit dicens Jesu Fili David miserere mei (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
hæc cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras (Evangelium secundum Ioannem 11, 43)