pronađen 990 Rezultati za: Christus Filius Dei
Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis ejus in pace (Liber II Samuelis 19, 24)
accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir jemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israël (Liber II Samuelis 20, 1)
ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos (Liber II Samuelis 20, 6)
non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Joab ecce caput ejus mittetur ad te per murum (Liber II Samuelis 20, 21)
fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël Banajas autem filius Jojadæ super Cheretheos et Feletheos (Liber II Samuelis 20, 23)
Aduram vero super tributa porro Josaphat filius Ahilud a commentariis (Liber II Samuelis 20, 24)
præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ et percussum Philistheum interfecit tunc juraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israël (Liber II Samuelis 21, 17)
tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium (Liber II Samuelis 21, 19)
blasphemavit Israël percussit autem eum Jonathan filius Sammaa fratris David (Liber II Samuelis 21, 21)
hæc autem sunt verba novissima quæ dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Jacob egregius psalta Israël (Liber II Samuelis 23, 1)
post hunc Eleazar filius patrui ejus Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in prœlium (Liber II Samuelis 23, 9)
et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim (Liber II Samuelis 23, 11)