Mosaico decorativo

pronađen 166 Rezultati za: Bene E Male

  • et lætabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea (Liber Ieremiae 32, 41)

  • respondit autem Hieremias non te tradent audi quæso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua (Liber Ieremiae 38, 20)

  • et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (Liber Ieremiae 40, 9)

  • sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te obœdiemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 42, 6)

  • sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginæ cæli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Juda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus (Liber Ieremiae 44, 17)

  • et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset. (Prophetia Danielis 3, 30)

  • Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)

  • et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quæret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc (Prophetia Osee 2, 7)

  • et dixit Dominus putasne bene irasceris tu (Prophetia Ionae 4, 4)

  • et dixit Dominus ad Jonam putasne bene irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem (Prophetia Ionae 4, 9)

  • et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male (Prophetia Sophoniae 1, 12)

  • et abiit opinio ejus in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui dæmonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina