pronađen 309 Rezultati za: Anima
miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas (Liber Psalmorum 56, 2)
nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum (Liber Psalmorum 61, 2)
verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea (Liber Psalmorum 61, 6)
Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea (Liber Psalmorum 62, 2)
sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum (Liber Psalmorum 62, 6)
adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua (Liber Psalmorum 62, 9)
videant pauperes et lætentur quærite Deum et vivet anima vestra (Liber Psalmorum 68, 33)
exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti (Liber Psalmorum 70, 23)
in die tribulationis meæ Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea (Liber Psalmorum 76, 3)
concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum (Liber Psalmorum 83, 3)
quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit (Liber Psalmorum 87, 4)
nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea (Liber Psalmorum 93, 17)
