pronađen 1381 Rezultati za: Album Filii Senaá
et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 11)
respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israël coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est (Liber I Samuelis 4, 17)
abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli (Liber I Samuelis 7, 4)
et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israël in Masphat et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël quod cum audissent filii Israël timuerunt a facie Philisthinorum (Liber I Samuelis 7, 7)
fuitque nomen filii ejus primogeniti Johel et nomen secundi Abia judicum in Bersabee (Liber I Samuelis 8, 2)
et non ambulaverunt filii illius in viis ejus sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt judicium (Liber I Samuelis 8, 3)
dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut judicet nos sicut universæ habent nationes (Liber I Samuelis 8, 5)
et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Jemini fortis robore (Liber I Samuelis 9, 1)
filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire (Liber I Samuelis 10, 27)
et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)
et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Jonathan (Liber I Samuelis 14, 3)
fuerunt autem filii Saul Jonathan et Jesui et Melchisua nomina duarum filiarum ejus nomen primogenitæ Merob et nomen minoris Michol (Liber I Samuelis 14, 49)