pronađen 11555 Rezultati za: Ad
et cum hæc dixisset facta est dissensio inter Pharisæos et Sadducæos et soluta est multitudo (Actus Apostolorum 23, 7)
Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisæi autem utrumque confitentur (Actus Apostolorum 23, 8)
sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romæ testificari (Actus Apostolorum 23, 11)
erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant (Actus Apostolorum 23, 13)
qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum (Actus Apostolorum 23, 14)
nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum (Actus Apostolorum 23, 15)
vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi (Actus Apostolorum 23, 17)
et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi (Actus Apostolorum 23, 18)
adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi (Actus Apostolorum 23, 19)
tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum (Actus Apostolorum 23, 21)
tribunus igitur dimisit adulescentem præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset (Actus Apostolorum 23, 22)
et jumenta præparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem præsidem (Actus Apostolorum 23, 24)