pronađen 11555 Rezultati za: Ad
filioli adhuc modicum vobiscum sum quæretis me et sicut dixi Judæis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)
in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem (Evangelium secundum Ioannem 13, 35)
dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Jesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
in domo Patris mei mansiones multæ sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum (Evangelium secundum Ioannem 14, 2)
et si abiero et præparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis (Evangelium secundum Ioannem 14, 3)
et quo ego vado scitis et viam scitis (Evangelium secundum Ioannem 14, 4)
dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire (Evangelium secundum Ioannem 14, 5)
dicit ei Jesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quæ ego facio et ipse faciet et majora horum faciet quia ego ad Patrem vado (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
non relinquam vos orfanos veniam ad vos (Evangelium secundum Ioannem 14, 18)
adhuc modicum et mundus me jam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis (Evangelium secundum Ioannem 14, 19)
respondit Jesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)