pronađen 11555 Rezultati za: Ad
ait ad illum Jesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 62)
et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur (Evangelium secundum Lucam 10, 6)
in eadem autem domo manete edentes et bibentes quæ apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quæ adponuntur vobis (Evangelium secundum Lucam 10, 8)
et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 10, 9)
etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 10, 11)
et tu Capharnaum usque in cælum exaltata usque ad infernum demergeris (Evangelium secundum Lucam 10, 15)
et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de cælo cadentem (Evangelium secundum Lucam 10, 18)
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Evangelium secundum Lucam 10, 22)
et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quæ videtis (Evangelium secundum Lucam 10, 23)
at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis (Evangelium secundum Lucam 10, 26)
ille autem volens justificare se ipsum dixit ad Jesum et quis est meus proximus (Evangelium secundum Lucam 10, 29)