pronađen 11555 Rezultati za: Ad
et respondi et dixi ad eum quid sunt duæ olivæ istæ ad dextram candelabri et ad sinistram ejus (Prophetia Zachariae 4, 11)
et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro (Prophetia Zachariae 4, 12)
et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine (Prophetia Zachariae 4, 13)
et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universæ terræ (Prophetia Zachariae 4, 14)
et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo ejus viginti cubitorum et latitudo ejus decem cubitorum (Prophetia Zachariae 5, 2)
et dixit ad me hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ quia omnis fur sicut ibi scriptum est judicabitur et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur (Prophetia Zachariae 5, 3)
educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus ejus et consumet eam et ligna ejus et lapides ejus (Prophetia Zachariae 5, 4)
et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur (Prophetia Zachariae 5, 5)
et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istæ deferunt amphoram (Prophetia Zachariae 5, 10)
et dixit ad me ut ædificetur ei domus in terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam (Prophetia Zachariae 5, 11)
et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor quadrigæ egredientes de medio duorum montium et montes montes ærei (Prophetia Zachariae 6, 1)
in quadriga prima equi rufi et in quadriga secunda equi nigri (Prophetia Zachariae 6, 2)