pronađen 11555 Rezultati za: Ad
calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni (Liber Genesis 40, 11)
respondit Joseph hæc est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt (Liber Genesis 40, 12)
post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem juxta officium tuum sicut facere ante consueveras (Liber Genesis 40, 13)
respondit Joseph hæc est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt (Liber Genesis 40, 18)
et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Ægypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur (Liber Genesis 41, 8)
protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei (Liber Genesis 41, 14)
quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram (Liber Genesis 41, 30)
quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur (Liber Genesis 41, 32)
locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit (Liber Genesis 41, 38)
dixit ergo ad Joseph quia ostendit Deus tibi omnia quæ locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero (Liber Genesis 41, 39)
tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obœdiet uno tantum regni solio te præcedam (Liber Genesis 41, 40)
dicens quoque rursum Pharao ad Joseph ecce constitui te super universam terram Ægypti (Liber Genesis 41, 41)