Mosaico decorativo

pronađen 11555 Rezultati za: Ad

  • adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini (Liber Deuteronomii 8, 3)

  • vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est (Liber Deuteronomii 8, 4)

  • et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullæ omnino aquæ qui eduxit rivos de petra durissima (Liber Deuteronomii 8, 15)

  • et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui (Liber Deuteronomii 8, 16)

  • sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas (Liber Deuteronomii 8, 19)

  • audi Israël tu transgredieris hodie Jordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad cælum usque muratas (Liber Deuteronomii 9, 1)

  • populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere (Liber Deuteronomii 9, 2)

  • memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Ægypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti (Liber Deuteronomii 9, 7)

  • quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens (Liber Deuteronomii 9, 9)

  • cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas fœderis (Liber Deuteronomii 9, 11)

  • rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste duræ cervicis sit (Liber Deuteronomii 9, 13)

  • et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis (Liber Deuteronomii 9, 18)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina