pronađen 11555 Rezultati za: Ad
Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe (Liber Numeri 32, 42)
profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israël in manu excelsa videntibus cunctis Ægyptiis (Liber Numeri 33, 3)
egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum (Liber Numeri 33, 14)
sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiæ (Liber Numeri 33, 16)
egressi de monte Sepher venerunt in Arada (Liber Numeri 33, 24)
egressique de Banejacan venerunt in montem Gadgad (Liber Numeri 33, 32)
inde profecti venerunt in desertum Sin hæc est Cades (Liber Numeri 33, 36)
egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terræ Edom (Liber Numeri 33, 37)
ascenditque Aaron sacerdos montem Hor jubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto mense quinto prima die mensis (Liber Numeri 33, 38)
audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israël (Liber Numeri 33, 40)
profectique de Jeabarim fixere tentoria in Dibongad (Liber Numeri 33, 45)
egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo (Liber Numeri 33, 47)