pronađen 11555 Rezultati za: Ad
dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israël (Liber Numeri 27, 12)
cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron (Liber Numeri 27, 13)
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hæ sunt aquæ Contradictionis in Cades deserti Sin (Liber Numeri 27, 14)
dixitque Dominus ad eum tolle Josue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum (Liber Numeri 27, 18)
pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israël cum eo et cetera multitudo (Liber Numeri 27, 21)
dixit quoque Dominus ad Mosen (Liber Numeri 28, 1)
præcipe filiis Israël et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua (Liber Numeri 28, 2)
unum offeretis mane et alterum ad vesperam (Liber Numeri 28, 4)
alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum ejus oblationem suavissimi odoris Domino (Liber Numeri 28, 8)
mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit (Liber Numeri 28, 16)
et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis (Liber Numeri 28, 17)
dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 28, 26)