Mosaico decorativo

pronađen 5674 Rezultati za: Absalom Autem David

  • respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos (Liber I Samuelis 25, 10)

  • regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat (Liber I Samuelis 25, 12)

  • tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinas (Liber I Samuelis 25, 13)

  • Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos (Liber I Samuelis 25, 14)

  • dixitque pueris suis præcedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit (Liber I Samuelis 25, 19)

  • cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri ejus descendebant in occursum ejus quibus et illa occurrit (Liber I Samuelis 25, 20)

  • et ait David vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quæ ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono (Liber I Samuelis 25, 21)

  • hæc faciat Deus inimicis David et hæc addat si reliquero de omnibus quæ ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem (Liber I Samuelis 25, 22)

  • cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram (Liber I Samuelis 25, 23)

  • ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti (Liber I Samuelis 25, 25)

  • et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israël qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum (Liber I Samuelis 25, 32)

  • suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam (Liber I Samuelis 25, 35)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina