pronađen 5674 Rezultati za: Absalom Autem David
Jesus autem stetit ante præsidem et interrogavit eum præses dicens tu es rex Judæorum dicit ei Jesus tu dicis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 11)
per diem autem sollemnem consueverat præses dimittere populo unum vinctum quem voluissent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 15)
habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas (Evangelium secundum Matthaeum 27, 16)
sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor ejus dicens nihil tibi et justo illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Jesum vero perderent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 20)
respondens autem præses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban (Evangelium secundum Matthaeum 27, 21)
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine justi hujus vos videritis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)
tunc dimisit illis Barabban Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur (Evangelium secundum Matthaeum 27, 26)
exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 32)
postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes (Evangelium secundum Matthaeum 27, 35)
prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua (Evangelium secundum Matthaeum 27, 39)
id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei (Evangelium secundum Matthaeum 27, 44)