pronađen 4262 Rezultati za: ív
et venit Urias ad David quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus et quomodo administraretur bellum (Liber II Samuelis 11, 7)
dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam (Liber II Samuelis 11, 9)
nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam (Liber II Samuelis 11, 10)
et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit (Liber II Samuelis 11, 13)
egressique viri de civitate bellabant adversum Joab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus (Liber II Samuelis 11, 17)
præcepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem (Liber II Samuelis 11, 19)
et dixit nuntius ad David prævaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis (Liber II Samuelis 11, 23)
audivit autem uxor Uriæ quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum (Liber II Samuelis 11, 26)
misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper (Liber II Samuelis 12, 1)
dives habebat oves et boves plurimos valde (Liber II Samuelis 12, 2)
cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et præparavit cibos homini qui venerat ad se (Liber II Samuelis 12, 4)
iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc (Liber II Samuelis 12, 5)