pronađen 4262 Rezultati za: ív
cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen ejus sub cælo cave ne obliviscaris (Liber Deuteronomii 25, 19)
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias (Liber Deuteronomii 26, 7)
loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitæ et advenæ pupillo et viduæ sicut jussisti mihi non præterivi mandata tua nec sum oblitus imperii (Liber Deuteronomii 26, 13)
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri obœdivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut præcepisti mihi (Liber Deuteronomii 26, 14)
maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suæ et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 22)
venientque super te universæ benedictiones istæ et adprehendent te si tamen præcepta ejus audieris (Liber Deuteronomii 28, 2)
benedictus tu in civitate et benedictus in agro (Liber Deuteronomii 28, 3)
maledictus eris in civitate maledictus in agro (Liber Deuteronomii 28, 16)
olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt (Liber Deuteronomii 28, 40)
filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem (Liber Deuteronomii 28, 41)
insuper et universos languores et plagas quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus inducet Dominus super te donec te conterat (Liber Deuteronomii 28, 61)
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius (Liber Deuteronomii 29, 2)