Mosaico decorativo

pronađen 4262 Rezultati za: ív

  • propterea hæc dicit Dominus ecce ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet eam (Liber Ieremiae 32, 28)

  • quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc a die qua ædificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo (Liber Ieremiae 32, 31)

  • et nunc propter ista hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste (Liber Ieremiae 32, 36)

  • ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter (Liber Ieremiae 32, 37)

  • et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos (Liber Ieremiae 32, 39)

  • agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Juda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 32, 44)

  • venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum (Liber Ieremiae 33, 5)

  • et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terræ quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei (Liber Ieremiae 33, 9)

  • hæc dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et jumentum in civitatibus Juda et foris Hierusalem quæ desolatæ sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore (Liber Ieremiae 33, 10)

  • hæc dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque jumento et in cunctis civitatibus ejus habitaculum pastorum accubantium gregum (Liber Ieremiae 33, 12)

  • in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Juda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus (Liber Ieremiae 33, 13)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus ejus universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes ejus dicens (Liber Ieremiae 34, 1)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina