pronađen 4262 Rezultati za: ív
igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis (Liber II Maccabaeorum 15, 38)
degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum (Liber Proverbiorum 1, 12)
nec adquieverint consilio meo et detraxerint universæ correptioni meæ (Liber Proverbiorum 1, 30)
fili mi ne obliviscaris legis meæ et præcepta mea custodiat cor tuum (Liber Proverbiorum 3, 1)
longitudo dierum in dextera ejus in sinistra illius divitiæ et gloria (Liber Proverbiorum 3, 16)
Dominus sapientia fundavit terram stabilivit cælos prudentia (Liber Proverbiorum 3, 19)
et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi præcepta mea et vives (Liber Proverbiorum 4, 4)
posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei (Liber Proverbiorum 4, 5)
vita enim sunt invenientibus ea et universæ carni sanitas (Liber Proverbiorum 4, 22)
nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam (Liber Proverbiorum 5, 13)
deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide (Liber Proverbiorum 5, 16)
serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui (Liber Proverbiorum 7, 2)