pronađen 4262 Rezultati za: ív
et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Jonathan (Liber I Maccabaeorum 10, 88)
cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus (Liber I Maccabaeorum 11, 3)
rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala (Liber I Maccabaeorum 11, 8)
pænituit enim me quod dederim illi filiam meam quæsivit enim me occidere (Liber I Maccabaeorum 11, 10)
et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum (Liber I Maccabaeorum 11, 15)
et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Jonathæ ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato (Liber I Maccabaeorum 11, 22)
ut audivit autem Jonathas jussit obsideri et elegit de senioribus Israël et de sacerdotibus et dedit se periculo (Liber I Maccabaeorum 11, 23)
statuimus ergo illis omnes fines Judææ et tres civitates Lyddam et Ramathæ quæ additæ sunt Judææ ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quæ ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terræ et pomorum (Liber I Maccabaeorum 11, 34)
et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem (Liber I Maccabaeorum 11, 45)
et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et cœperunt pugnare (Liber I Maccabaeorum 11, 46)
et vocavit rex Judæos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem (Liber I Maccabaeorum 11, 47)
et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem (Liber I Maccabaeorum 11, 48)